nntp2http.com
Posting
Suche
Optionen
Hilfe & Kontakt

hai capito la cillata ?????

Von: delta11 (delta11toglimi@email.it) [Profil]
Datum: 03.11.2009 20:39
Message-ID: <4af086e4$1@news.x-privat.org>
Newsgroup: it.politica
Der Autor dieses Postings wünscht keine Archivierung. Es wird am 03.12. aus dem Archiv entfernt.
« Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Flaviano praefecto
praetorio.

Ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma profanaverint, a
consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut
ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant,
a nemine scribantur heredes. Quos etiam praecepissemus procul abici ac
longius amandari, nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter
homines et hominum carere suffragiis.

Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum
oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut
muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant
polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migrarunt, tueri ea
quae sunt commenticia et concinnata non possunt. Lapsis etenim et
errantibus subvenitur, perditis vero, hoc est sanctum baptisma
profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus
prodesse succurritur.
Dat. V id. mai. Concordiae Tatiano et Symmacho conss. »

[ Auf dieses Posting antworten ]

Antworten